MEDEA, SENECAE FABULA Romae, die V mensis Novembris anno MMIII. Opus Fundatum ³Latinitas² die XXX proximi mensis Novembris hora IV cum quadrante post meridiem iterum proponet traditum conventum Certaminis Vaticani, quo cultoribus Latini sermonis, e diversis orbis partibus advenientibus, praemia tribuentur. Hac in sollemnitate, quae nunc iam editionem XXXXVI attingit et quae locum habebit in Aula a praeclaro artifice VASARI exornata apud Curiam Riariam, fabula ³Medea² in scaenam reducetur, cuius tectus excerptus es ex ipso tragico poemate auctoris Senecae et aptatus a Paula Sarcina; eius musicos modos curaverunt magistri Antonius Sorgi et Paulus Tagliapietra. Opus Fundatum Latinitas, quattuor iam continuis annis, spectaculum apparandum commendavit Romanae Consociationi Culturali Music Theatre International, quae fabulam modo semi-scaenico in eius innata lingua modulabitur, peculiari in luce ponens infuscatos et tragicos gestus personae Medeae, cuius drama posthac multa praestantissima opera tum drammatica tum musica inspiravit. Praecipui interpretes: Diana Bertini Tosti (Medea), cantrix vocis mediae; Miho Hirota (nutrix), cantrix vocis acutae; Seung Yong OH (Iason), vocis gravis cantor; Ioannes Carolus Rossi (Creonte), actor scaenicus; Georgius Torroni (nuntius), voce media cantor. Descriptio musica, partim deprompta e notissimis modulis saeculorum XVIII-XIX et partim hac oblata occasione scripta, concreditur Orchestrae fidibus et violinis constitutae, quae pertinet ad Cosociationem Music Theatre International, sub moderamine magistri Antonii Sorgi. Chorus Gonfalonensemble ducitur a magistro Paulo Tagliapietra. Vestimenta scaenica confecta sunt a Francisca Staccioli et Riccardo Campagna. Spectaculum apparavit Paula Sarcina. Perstudiosi Latini sermonis noverint festum praestitutum esse ad Dominicum diem XXX mensis Novembris, hora quarta cum quadrante post meridiem apud Curiam Riariam: piazza della Cancelleria, 1 - Roma
5:01:44 AM |