From YLE:

Linnaeus abhinc 300 annos natus
: Nuntii Latini

25.05.2007, klo 12.58

Die Mercurii sive die vicesimo tertio huius mensis (23.5.) trecenti anni acti erant, cum Carolus Linnaeus, investigator naturae celeberrimus, in Suetia natus est.

Constat ei laudi dandum esse, quod omnes in orbe plantae et animalia binis nominibus Latinis nuncupantur.

Quam rationem nomenclaturae scientificam Linnaeus iis operibus proposuit, quae ?Systema naturae? et ?Species plantarum? inscribuntur.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin: Ephemeris...