From YLE:

Planeta terrae similis inventa
: Nuntii Latini

18.05.2007, klo 14.13

Astronomi Europaei nuntiaverunt se in constellatione Libra stellam errantem animadvertisse, quae Telluri nostrae similior esse videretur quam ulla alia planeta adhuc cognita.

Quod corpus caeleste, cuius massa quinque partibus maior quam terra nostra esse videtur, a nobis spatium viginti fere annorum luce mensorum abest et sidus pusillum circumfertur.

Rerum periti censent nihil impedire, quominus ibidem aqua occurrat, quia temperatura in superficie planetae inter zerum et quadraginta gradus Celsianos variet.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin: Ephemeris...