From YLE:

Sepulcrum Herodis Magni inventum
: Nuntii Latini

10.05.2007, klo 17.23

Archaeologi sepulcrum regis Herodis Magni in colle invenerunt, qui in ripa occidentali Iordanis fluminis duodecim chiliometra ad meridiem urbis Ierusalem situs est.

In eodem colle olim domum regiam Herodis fuisse constat. Excavationes archaeologicae ibi iam ante aliquot decennia incohatae erant.

Sarcophagus autem regis, in multas particulas fractus, non ante quam medio mense Aprili in lucem venit.

Herodes Magnus fuit rex Iudaeorum ab anno tricesimo septimo usque ad annum quartum ante temporis rationem Christianam.

Ehud Netzer, professor Universitatis Hebraicae, pro certo affirmavit sepulcrum ab archaeologis apertum Herodis esse.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin: Ephemeris