Historia falsificata
: Nuntii Latini
04.05.2007, klo 10.43
Politici et acta diurna Russiae statuam illam aeneam usque "militis liberatoris" appellant et deportationem eius pro sympathia erga nazistas habent.
At anno millesimo nongentesimo quadragesimo quarto (1944) Unio Sovietica Estoniam non liberavit sed terram, cui independentiam iam ante impetum Hitlerianum violenter eripuerat, denuo expugnavit.
Acta Helsinkiensia (Helsingin Sanomat) monent Russis sine ullo dubio ius esse victoriam de Germania nazistica reportatam celebrare sed de liberatione terrarum Balticarum et totius Europae orientalis loqui nullum illis ius esse, quia nulla liberatio facta sit: unam dictaturam tantummodo in alteram esse mutatam.