From YLE:

Regimen gynaecocraticum
: Nuntii Latini

27.04.2007, klo 09.08

Regimen Finniae nuper designatum ex viginti ministris constat, ex quibus feminae sunt duodecim, viri octo. Numquam antea feminae maiorem ministrorum partem apud Finnos habuerunt.

Cum praeterea etiam praesidens rei publicae Finniae sit femina, nullius in mundo nationis regimen tam gynaecocraticum videtur esse quam Finnorum. Ministeria quidem, quae viri in regimine tenent, sunt maioris ponderis et auctoritatis, e.g. defensionis, aerarii publici, rerum exterarum, commercii exteri, rerum culturalium, atque munus primi ministri habere pergit Matti Vanhanen. Nihilo minus magnus feminarum numerus opinioni, quam peregrini de Finnis et politica eorum habent, sine dubio usui est.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

Radio Bremen's monthly version of Nuntii Latini, with news from April, is also available ...