Cheetah LXXV annorum
: Nuntii Latini
19.04.2007, klo 17.10
Cheetah simia, quae in compluribus pelliculis cinematographicis una cum Tarzan agebat, septuaginta quinque annos complevit.
Oriunda est ex Liberia, unde anno millesimo nongentesimo tricesimo secundo in USA portata est.
Proximos sedecim annos cum curatore suo in Palm Spring Californiae vixit. Notissimus actor in pelliculis Tarzan fuit Johnny Weissmuller, qui iam ante triginta tres annos diem obiit supremum.
Cheetah autem adhuc optime valet et in genere suo vetustissima in mundo simia habetur.
In libertate simiae raro quadraginta annos superant sed in hortis zoologicis aetatem sexaginta annorum saepe adipiscunt