From YLE:

Natura insularum Galápagos in periculo
: Nuntii Latini

19.04.2007, klo 17.11

Insulae Galápagos sive Testudineae, in Oceano Pacifico positae, ad Aequatoriam pertinent, a cuius ora circiter mille chiliometra in occidentem versus distant.

Nomen acceperunt a galápago, quo verbo Hispanico testudo maritima significatur. Rafael Correa, praesidens Aequatoriae, nuper monuit naturam harum insularum esse in periculo.

Numerus incolarum est in his insulis circiter duodeviginti milium, praeterea singulis annis complura millena hospitum eo veniunt atque multa hominum milia ibi etiam illegaliter versantur.

Cum natura tantam hominum multitudinem sine damno sustinere non possit, magistratus Aequatoriani iam deliberant, quo modo aditus in insulas circumscribatur.

Periculum insulis Testudineis, quarum oecosystema est singulare, etiam genera animalium peregrina eo admissa atque piscatio squalorum illegalis faciunt.

Illae insulae velut laboratorium quoddam theoriae evolutionis habentur, quibus Charles Darwin, cum eo venisset, motus est, ut suam de evolutione rationem conciperet.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, here's the latest headline from Ephemeris: De Russorum tumultibus