Rixa Argentinae et Uruguaiae
: Nuntii Latini
13.04.2007, klo 10.48
Inter Argentinam et Uruguaiam discordia vehementissima orta est de fabrica cellulosae, quam Uruguaiani in ripa fluminis fines utriusque populi discernentis aedificaturi sunt.
Hoc opus iam societati Finnicae, cui nomen Metsä-Botnia, perficiendum traditum est.
Argentini autem incepto Uruguaianorum tanto ardore adversantur, ut querimoniam eius rei ad tribunal internationale Hagense detulerint.
Quae quamvis ita essent, partes litigantes tamen consenserunt, ut mense Aprili exeunte Matritum ad controversiam componendam convenirent.
Disceptator contentionis erit ipse Iohannes Carolus, rex Hispaniae.