From YLE:

De navibus antiquis Illyricis
: Nuntii Latini

13.04.2007, klo 10.47

Duae naves Illyricae, quas ante plus duo milia annorum constructas esse creditur, nuper in Hutovo blato, reservato in Herzegovina meridiana sito, repertae sunt.

Profestrix Snjezana Vasilj ex universitate Seraiensi (Sarajevo), quae cum sodalibus suis naves invenerat, dixit reliquias ligneas in regione palustri aqua octo fere metra alta submersas iacuisse.

Naves, quas Illyricas esse coniecit, sive mercatorias sive piraticas fuisse putat.


Jokke Hasa
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, here's the latest headline from Ephemeris:De Russorum tumultibus