From YLE:

Anniversarium UE quinquagesimum
: Nuntii Latini

30.03.2007, klo 15.21

Moderatores Europaei septimana vergente (24-25.3.) Berolinum convenerunt, ut diem anniversarium quinquagesimum tractatus Romani celebrarent.

Ille tractatus, quo Communitas Oeconomica Europaea (EEC) in urbe Roma condita est, fundamentum hodiernae Unionis Europaeae habetur.

Praesentibus moderatoribus declaratio de rebus gestis, statu propositisque Unionis Berolini divulgata est.

Ex illa declaratione Unio id agit, ut ante annum bis millesimum nonum, quo proxima comitia parlamentaria Europaea fient, structuram suam renovet.

De lege autem fundamentali aut de amplificatione Unionis, de quibus nationes sodales dissentiunt, in declaratione Berolinensi nulla fit mentio.

Summus Pontifex Benedictus XVI Unionem Europaeam duris verbis vituperavit, quod in declaratione Berolinensi, ad anniversarium Unionis quinquagesimum divulgata, nulla de Deo Christianorum mentio facta esset.

Europam apostasiae noxiam de vera fide defecisse, cum et Dei et radicium suarum Christianarum oblivisceretur.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)