Nova Felinarum species inventa
: Nuntii Latini
23.03.2007, klo 08.44
Anno proxime praeterito in Borneo quinquaginta duae novae herbarum et animalium species repertae sunt, ut refert Ordo internationalis naturae tuendae (WWF).
In iis est animal felinum, quod antea pro Neofele nebulosa, bestia in Asia continenti vivente, habebatur.
Recentioribus autem investigationibus apparuit feram insularem a Neofele continentali tantum differre, quantum leonem a tigri et tigrim a pardo.