De numero Sinensium
: Nuntii Latini
09.03.2007, klo 16.17
Sinenses anno vergente plus miliardum trecenti miliones numerabantur.
Ex eis quadraginta quattuor centesimae in urbibus vivebant. Politica unius infantis aequilibrium sexuum perturbavit, nam plures quam dimidium Sinensium (51,5%) sunt viri.
Magistratus censent post quindecim annos numerum virorum caelibum triginta milionibus maiorem quam feminarum apud Sinenses futurum esse.