From YLE:

Corea Septentrionalis Finnis notam
: Nuntii Latini

02.03.2007, klo 14.48

Nota diplomatica in ministerium a rebus exteris Finniae missa, Corea Septentrionalis de casu exquirit, in quo telonarii et vigiles Finni contra duos legatos Coreanos vim adhibuerint.

Illa nota ad rixam pertinet, quae in tramine Moscua-Helsinki inter illos legatos et magistratus Finnos orta est.

Legati in compartimento traminis clausi recusaverunt, quominus telonariis documenta sarcinasque monstrarent, neque inspectores in compartimentum intrare permiserunt.

Feminam teloniariam male mulcaverunt neque induci poterant, ut ex compartimento exirent, antequam vigiles gasum lacrimiferum adhibuerunt. Deinde ad stationem biocolytarum urbis Kouvola portati sunt.

Denique legati, interveniente ministerio rerum exterarum Finniae, liberati iter proximo tramine perrexerunt.

Coreani Septentrionales, qui linguas peregrinas nesciebant, tabellas diplomaticas Stockholmiam portaturi erant.

Iter per Finniam faciebant, quia de navibus traiectoriis commodissimis inter Helsinkium et Stockholmiam commeantibus audiverant.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)