From YLE:

Relationes Indiae et Pakistaniae
: Nuntii Latini

23.02.2007, klo 10.35

Saltem duodeseptuaginta homines mortui sunt, cum bombae in sarcinis reconditae in tramine, quod ex India in Pakistaniam versus iter faciebat, exitialiter displosae sunt.

Illud facinus pro ictu terroristico habetur, quod eo spectet, ut conatus pacis inter Indiam et Pakistaniam faciendae ad irritum cadant.

Quae quamvis ita essent, tantum afuit, ut utrique alter alterum criminarentur, ut consultationes pacis biduo post continuare decernerent.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)