From YLE:

Conventus in Proximo Oriente
: Nuntii Latini

23.02.2007, klo 10.34

Ehud Olmert, princeps minister Israelis, et Mahmoud Abbas, praesidens Palaestinensium, conventu Hierosolymis habito amplius duas horas de summis rebus collocuti sunt.

Sequestra pacis erat Condoleezza Rice, ministra a rebus exteris Civitatum Americae Unitarum.

Quae nuntiavit utramque partem se id acturam esse promisisse, ut Israeliani et Palaestinenses coniunctim et cum pace viverent.

Id quoque convenisse, ne civitas Palaestinensium vi et terrore posita conderetur.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)