Comitia parlamentaria futura
: Nuntii Latini
23.02.2007, klo 10.33
Die duodevicesimo mensis Martii (18.3.) in Finnia comitia parlamentaria instituentur, ut apud nos quarto quoque anno fieri solet.
Numerus candidatorum duo milia quattuor efficiens idem fere est atque abhinc quattuor annos.
Petitores ex duodeviginti factionibus sunt ac quidem ita, ut plerique eorum cum partibus parlamentaribus hodiernis stent.