From YLE:

Nigricolor in USA candidatus praesidentatus
: Nuntii Latini

16.02.2007, klo 13.08

Iam quadraginta anni acti sunt ex quo homines nigricolores segregatione phyletica finita in USA iura civilia acceperunt, sed nunc primum fieri potest, ut vir nigricolor praesidens Americanorum designetur.

Ille est Barack Obama, senator democrata Illinoisianus, qui quidem hucusque breve tempus in politica operatus est.

Acerrima autem competitrix eius est Hillary Clinton, femina omnibus notissima, quae hoc tempore plures apud democratas quam Obama fautores habet.

Razismus, suspiciones moresque veteres profundissimas apud Americanos radices usque habent et multi sunt, qui de praesidente nigricolore ne cogitare quidem possunt.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)