From YLE:

Praesidens Israelis munere liberatus
: Nuntii Latini

02.02.2007, klo 14.15

Parlamentum Israelis praesidenti Moshe Katsav a munere liberationem concessit, quam ille petiverat. Katsav ad interim discedit, quia fieri poterit, ut de stupro aliisque facinoribus accusetur.

Loco eius in praesidentatum ascendit Dalia Itzik, praeses parlamenti, quae futura est prima in Israele praesidens femina.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)