Allergiae apud Finnos increbruerunt
: Nuntii Latini
02.02.2007, klo 14.14
His quadraginta annis allergiae apud Finnos quadruplicatae sunt.
Ex investigatione novissima, in Academia Finnica facta, allergiae sunt in Finnia quater crebriores quam in parte Careliae Russica.
Ibi autem et pulvis domesticus et aqua notabiliter plura microbia continent quam in Finnia. Microbia systema immunitatis subigunt et contra allergias tolerantiam et tutelam praestant.
Ex hygiene nimis bona facile sequitur, ut microbia in domibus non tantopere vagentur quam in condicionibus minus hygienicis.
Itaque investigatores praesertim parentibus infantium suadent, ut nimiam hygienen evitent.