De oleiductu clauso
: Nuntii Latini
12.01.2007, klo 09.41
Septimana vergente Russi finitimis suis Belorussis petroleum suppeditare intermiserunt discordia de vectigali inter utramque partem coorta.
Illud decretum etiam multis civitatibus Unionis Europaeae detrimento fuit, quippe quae in energia consumenda ex petroleo Russorum multum penderent.
Tubus enim petrolearius, quem Russi in aliquot dies clauserunt, in finibus Belorussiae bifariam dividitur ac quidem ita, ut ramus superior per Poloniam in Germaniam extendatur, inferior autem per Ucrainam usque ad Hungariam et Croatiam pertineat.