... a very slow news day ... and no 'Classical Words' either ... and I also didn't get to my AWOTV listings yesterday ... and not a snow day ... not a good start to the week ...

From YLE:

De vivariis Romaniae
: Nuntii Latini

12.01.2007, klo 09.35

In Romania, quae anno vergente ad societatem Unionis Europaeae accessit, multa vivaria claudenda sunt, utpote quae legibus Unionis de re zoologica perlatis non satisfaciant.

In illa civitate omnino triginta sex horti zoologici sunt, quorum iam paene decem aut clausi sunt aut mox claudentur.

In causa est, quod magnae ferae bestiae, e. gr. ursi et leones, in caveis nimis parvis et sordidis tenebantur.

Curatores vivariorum etiam obligati sunt, ut non solum animalibus condiciones vivendi satis bonas praebeant, sed etiam operae investigatoriae intersint civesque de rebus zoologicis certiores faciant.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, here's the latest headline from Ephemeris: Amhadinejad Americam Latinam visitat

On the Greek side, Akropolis World News is back: Polish bishops to be inspected, USA embassy in Athens attacked, 300 years of union England-Scotland