From YLE:

Nova victima veneficorum
08.12.2006, klo 10.16

Jegor Gaidar, olim primus minister Russiae, mense Novembri (24.11.) in Irlandia in morbum insolitum incidit.

Cum Dublini novum librum, quem scripserat, praesentabat, repente male se habere coepit. Medici, qui eum curabant, censebant eum verisimiliter consulto venenatum esse, quia nulla causa naturalis intoxicationis inventa esset.

Acta diurna Russica, quibus nomen est Kommersant, iudicaverunt venenationem Gaidaris cum morte speculatoris Alexandri Litvinenko et redactricis Annae Politkovskaja cohaerere.

Ille venenatione radioactiva affectus post longam agoniam Londinii periit, haec glandibus pistolii transfixa Moscuae in vestibulo domus ipsius occisa est.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)