From YLE:

Cometes periculosus
08.12.2006, klo 10.13

Grex meteororum, qui originem habere videtur in stella crinita antea ignota, ab astronomo voluptario Finno, cui nomen Jarmo Moilanen, visus est.

Situs illius cometae, qui gregem meteororum creavit, nondum compertus est.

Nihilominus in classem quinque cometarum describitur, qui cometae periodi longae nominati Telluri periculosissimi habentur.

Orbitae enim illorum prope Tellurem sitae sunt et facile mutantur, quia perturbationibus gravitationis sunt expositae.

Periculum quidem collisionis exstat, sed mathematice aestimantibus est minimum.

Novus grex cometarum nomen invenit Camelopardalides, nam punctum radiationis prope constellationem Camelopardalis haud procul a Stella boreali iacet.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, here's the latest headline from Ephemeris: Polonio plures, quam antea putabatur, veneficio Londinii affectos esse.