From YLE:

Conventus UE et Russiae
30.11.2006, klo 16.57

Septimana vergente in urbe Helsinki conventus Unionis Europaeae et Russiae habitus est, cui etiam praesidens Russiae Vladimir Putin interfuit.

Ille coetus quidem multis rationibus spem fefellisse dicitur, sed in hoc successum habuit, quod inter utramque partem convenit, ut societates aeronauticae Unionis Europaeae permissu Russorum super Sibiriam posthac paulatim gratis volarent.

Maximum tempus in quaestionibus ad energiam pertinentibus consumebatur, sed de iis nihil novi decretum est.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, here's the latest headline from Ephemeris: De commutatione apud Fidzienses (Fiji)

Latest headlines from Akropolis World News: 12 million euros without heir, Chavez wins elections, more about Judas