De imbribus autumnalibus
30.11.2006, klo 16.56
Superficies lacuum et fluminum Finniae meridianae hoc autumno propter nives liquescentes et imbres assiduos tam alte ascendit, ut multis locis iam metueretur, ne aquae eorum agros inundarent.
Id autem bonum est, quod copiae lympharum subterranearum, quae post aestatem siccissimam omnino fere exhaustae erant, in pristinum statum restitutae sunt.