From YLE:

Francia fumificationem in locis publicis vetat
23.11.2006, klo 15.42

Administratio Franciae legem accepit, quae fumificationem tabaci in locis publicis vetat.

Illa lex mense Februario vigere incipiet et ad omnia spatia interiora pertinebit, in quibus homines laborant aut quae populo sunt aperta.

Deverticula nocturna, cauponae, thermopolia tempus transitionis unius anni habebunt, quo spatia hermetica, aeri non pervia, fumificatoribus aedificent.

Moderatores locorum publicorum, si nova lege vigente fumificationem permittere voluerint, spatia fumificatoribus apta parare debebunt, ex quibus fumus in alias aedificii partes non vagatur.

Ex computationibus statisticis apparet quina millena hominum in Francia quotannis morbis ex fumificatione passiva ortis mortem obire.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)