From YLE:

Saddam Hussein capitis damnatus
10.11.2006, klo 12.03

Saddam Hussein, pristinus Iraquianorum dictator, in supremo tribunali Iraquiae damnatus est, ut laqueo suspenderetur.

Antequam poena exsequatur, sententiam mortis in tribunali appellationis confirmari oportet. Si iudices huius tribunalis causam legitime actam esse censuerint, supplicium de Saddamo intra unum mensem sumetur.

Etiam Barzan Ibrahim, frater Saddami consanguineus, et Awad Hamed al-Bander, dux pristinus tribunalis revolutionarii, capitis damnati sunt.

Vicepraesidens Taha Jassin, capitis absolutus, in carcerem sempiternum conici iussus est.

Praesidens Iraquiae Jalal Talabani supremum tribunal iuste et legitime egisse affirmavit, sed de iudicio facto sententiam non dixit. Crimen, quo Saddam cum adiutoribus suis damnatus est, fuit caedes centum duodequinquaginta shiitarum, quae in oppido Dujail anno millesimo nongentesimo octogesimo secundo facta est.

Illa caede Saddamum ulcisci voluisse, quod sicarii eum in eodem oppido occidere paulo ante conati essent.

Postea novum contra Saddamum iudicium susceptum est, in quo ille genocidii Curdorum accusatur. Una eiusdem sceleris accusantur sex alii viri, in his consobrinus Saddami Ali al-Majid, qui a gaso contra Curdos adhibito Ali "Chemicus" vocatur.

Centum octoginta milia Curdorum illa caede perisse aestimantur.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)


Latest headlines from Akropolis World News: Saviola and Messi KO, more about Iran, Anna Frank's tree cut down