From YLE:

Violentia in Iraquia crescit
27.10.2006, klo 11.35

Comitiis parlamentariis appropinquantibus apud Americanos de bello Iraquico magis quam ante disceptari coeptum est.

Alii flagitant copias in Iraquia augendas esse, alii autem censent eas inde omnino deducendas esse.

Praesidens George W. Bush iam confessus est violentiam in Iraquia grassantem cum bello Vietnamensi comparari posse.

Quamquam Americani copias suas, quae sunt Bagdati, auxerunt, illis non contigit, ut urbem pacarent.

Impetus terroristici Bagdati frequentiores fuerunt quam umquam ante et mensis Octobris fuit unus ex cruentissimis inter totum bellum Iraquicum.

Hoc mense iam septuaginta Americani in Iraquia mortem occubuerunt.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)