From YLE:

Comitia in Suetia parlamentaria
22.09.2006, klo 10.07

Die Dominico in Suetia comitia parlamentaria habita sunt, quorum eventum omnes intenti exspectabant, cum scirent potestatem socialistarum per duodecim annos continuatam in discrimine versari.

Sententiis computatis patuit confoederationem partium mediarum et dextrarum ex democratis socialibus et prasinis victoriam reportavisse: illa coalitio enim ex suffragiis duodequinquaginta centesimas (48%) sibi paravit, cum russati et prasini ex votis nonnisi quadraginta sex (46%) centesimis potirentur.

Quae cum ita sint, proximus princeps minister Suetiae erit Fredrik Reinfeldt, praeses factionis conservativae moderatae unum et quadraginta annos natus.

Göran Persson, dux socialistarum, de clade sua certior factus nulla mora interposita nuntiavit se non solum praesidatum factionis suae deponere sed etiam a negotiis publicis omnino recedere.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)


... a while back, we mentioned that while Finland held the EU presidency, it would be doing press releases in Latin; I (erroneously) thought that they were just going to be doing the Nuntii Latini thing (as above) ... turns out there's a site for all these things (hat tip to David Parsons) and here's an example of what's there:

AGRICULTURA EUROPAEA PERICULIS FUTURIS SUPERANDIS OPERAM DAT

Ministri Unionis Europaeae de agricultura responsales conventui inofficiali triduano in urbe Oulu habito finem fecerunt. In eo, dum maxime ad pericula rei rusticae imminentia animum intendunt, exemplar agriculturae Europaeae considerabant et aestimabant. Disceptationes in libello a Praesidentia iam antea praeparato positae erant. Juha Korkeaoja, minister agriculturae et piscationis Finniae, qui conventui praesidebat: "Res rustica Europaea", inquit, "magnis periculis obiecta est, quam ob rem nobis ad ea superanda viribus unitis laborandum est. Quae quamvis ita sint, certo stabilitatis gradu opus est, neque prudentis est politicam nimis saepe mutare."


... not sure if I'll put these items in regular rotation, but if something catches my eye ...