Saddamo nihil cum al-Qaida
15.09.2006, klo 09.14
Commissio explorationis senatus Americani relationem divulgavit, ex qua patet Saddamum Hussein nullas cum ordine al-Qaida consuetudines habuisse.
Immo vero Saddamum recusavisse, quominus illum ordinem adiuvaret, eundemque regimini ipsius inimicum habuisse. Saddamum etiam, licet re infecta, operam dedisse, ut ducem ordinis Abu Musab al-Zarqawi deprehenderet.
Regimen praesidentis Bush causam belli Iraquici interposuerat, quod Saddam consuetudines cum al-Qaida et al-Zarqawi haberet.
Itaque democratae Americani, qui oppositionem politicam faciunt, praesidentem fraudis accusaverunt.
Etiam altera causa eiusdem belli, scilicet quod Saddam arma interneciva paravisset, iniusta et falsa esse apparuit.