Lordi, grex Finnicus graviori musicae metallicae deditus, in suffragio duodequadraginta nationum ducenta nonaginta duo puncta obtinuit, qui numerus longe maximus est in historia semisaeculari huius certaminis.
Lordi, qui ex quinque musicis personas monstruosas gerentes constat, operibus pyrotechnicis adhibitis cantionem "Hard Rock Hallelujah" cecinit, qua animos audientium sibi conciliavit.
Grex Finnicus et adiutores eius laudabantur, quod praeiudiciis liberi et a ceteris differentes ipsa musica, non saltationibus feminarum seminudarum, victoriam tulissent.
Finni, qui hucusque certamen Eurovisionis quadragies participaverunt, octies maxima cum humiliatione ultimi iudicati sunt.
Semel quidem sextum locum obtinuerunt. Eo dulcius nunc sapit victoria inopinata, quam per televisionem plus centum miliones Europaeorum videbant et audiebant.
Ex hac victoria sequitur, ut certamen cantionum anno proximo in Finnia instituatur.
Tuomo Pekkanen Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE) (used with permission)
For more news in Latin, here's the latest headline from Ephemeris: Pontificem Auschwitz campos captivitatis visitare
Posted by david meadows on May-29-06 at 5:23 AM Drop me a line to comment on this post! Comments (which might be edited) will be appended to the original post as soon as possible with appropriate attribution.