Gratia Unionis Europaeae
12.05.2006

Numerus eorum, qui societate Unionis Europaeae parum contenti sunt, in praesenti minor est quam umquam post annum millesimum nongentesimum nonagesimum quintum.

Patet enim e demoscopia recens divulgata tertium quemque Unionis civem censere illam societatem rem malam esse.

Inter omnium alienissimos socios numerantur Lettonienses, Austriaci, Britanni et Finni.

Benevolentissimi autem eidem communioni sunt Luxemburgenses, Hollandienses et Irlandienses.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, here's the latest headline from Ephemeris: Relationes USA cum Libya renovandae