De mulieribus Iranianis
28.04.2006

Mulieribus Iranianis rursus licentia data est ludos pedifollicos et alia certamina athletica spectandi.

Neque tamen una cum aliis spectatoribus sedere sinuntur, sed in separata caveae parte. E revolutione enim islamica abhinc triginta fere annos facta secutum erat, ut feminae in theatrum camporum lusoriorum adire vetarentur. Causa interdicti erat, quod mulieribus dedecori esse putabatur athletas bracis brevibus indutos intueri.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)