21.04.2006
Complures generales Americani, postquam rude donati sunt, Donaldum Rumsfeld, ministrum defensionis, vituperaverunt, quod imperitus et superbus esset, et flagitaverunt, ut munus deponeret.
Est in his etiam Wesley Clark, olim summus imperator NATOnis, qui nuper dixit ministrum Rumsfeld una cum vicepraesidente Dick Cheney auctorem esse belli Iraquici.
"Illi urgebant", inquit, "ut bellum susciperetur, quamquam colloquia diplomatica adhuc continuabantur. Is fuit error tragicus."
Addidit occupationem Iraquiae nullo modo ad bellum contra terrorismum pertinere.
Donald Rumsfeld autem recusat, quominus discedat, et asseverat se tamdiu in munere mansurum esse quam praesidens Bush velit.
Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)
For more news in Latin, be sure to check out Ephemeris : Viginti post annos cladis Chernobilianae effectus latentes durant