21.04.2006
In Finnia ursi ex somno hiemali experrecti sunt, nam multis in partibus vestigia illorum apud cubile hiemale iam observata sunt.
Post somnum ursis mos est aliquamdiu loco manere antequam longius vagari incipiunt. Densissima est populatio ursina in Carelia septenrionali, ubi ducenti quinquaginta ursi habitare aestimantur.
Certissima signa veris et appropinquantis aestatis sunt aves migratoriae in septentrionem revertentes.
Propter tempestatem solito frigidiorem migratio verna huius anni fuit primum lentior, sed inter ferias pasquales maximi avium aquatilium greges in maris litoribus observati sunt.
Etiam prima hirundo in Finnia meridionali visa est.
Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)
For more news in Latin, check out Ephemeris : Bellum Christianorum contra Islamicos coeptum esse: hoc censet Osama bin Laden
On the Greek side, there's Akropolis World News: Disturbances in Nepal go on - Muhammad VI sets free 48 prisoners