Comitia Italiae parlamentaria
13.04.2006

Septimana vergente in Italia comitia parlamentaria habita sunt. Quorum victor evasit Romano Prodi, praeses coalitionis factionum mediae et sinistrae, cum Silvio Berlusconi, princeps minister Italiae hodiernus, et fautores eius cladem acerbam acciperent.

Eventus electionum tam aequalis erat, ut discrimen suffragiorum ambabus partibus distributorum nonnisi viginti quinque milium fuerit.

Victoria tamen Romani Prodi, cum diu filo tenuissimo pependisset, die Martis vesperi officialiter confirmata est.

Prodi ipse, dum se victorem comitiorum clamat: "Hodie", inquit, "pagina vertitur. Hic est triumphus democratiae Italiae, eo magis, quod cives tanta frequentia ad urnas ierunt sententiam suam laturi."


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)