Consilium Securitatis unanime
06.04.2006

Consilium Securitatis Nationum Unitarum unanimiter decrevit, ut Irania omni locupletatione uranii desisteret et omnes postulationes Ordinis Internationalis ab Energia Atomica (IAEA) observaret.

Mohammed ElBaradei, moderator illius ordinis, post unum mensem iudicaturus est, an Iraniani id fecerint.

Deinceps membra Consilii Securitatis permanentia et Germania rationes quaerent, quibus controversia dirimatur.

In decreto Consilii sunt concessiones et Russis et Sinensibus factae, qui sanctionibus Iraniae imponendis resistebant.

Iraniani ipsi censent contra usus et consuetudines internationales esse, quod res in Consilio Securitatis agatur.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, be sure to check out Ephemeris : USA Venetiolenses incusat