Condicio feminarum in Iraquia pessima
06.04.2006

Ordo a Libertate Feminarum in Iraquia (OWFI) dicit condiciones feminarum Iraquianarum sub dictatore Saddamo Hussein meliores fuisse quam hodie: Feminis tum licuisse ad operas extra domum ire, studere, divortium facere.

Nunc illas paene omnia iura amisisse. Maximum problema esse constitutionem, in lege sharia nitentem, atque securitatem deficientem.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, be sure to check out Ephemeris : Unum e moderatoribus Palaestinis captum et dimissum esse