Natura orbis terrarum laborat
30.03.2006

Biodiversitas naturae in toto orbe terrarum citato gradu dilabitur, ut e relatione Nationum Unitarum recens divulgata patet.

Ex viginti quattuor biomatis sive oecosystematis, quae in illo documento respiciuntur, quindecim in peius mutata sunt.

Imprimis silvae et saltus in multis regionibus velociter perire videntur, quod investigatoribus summae sollicitudini est. Huc accedit interitus variorum generum avium.

In causa talium amissionum existimantur esse silvicidia, asteroides, eruptiones vulcanorum, subitae climatis mutationes.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)