Bellum Iraquicum iam triennium
24.03.2006

Bellum Iraquicum iam tres annos geritur. Primi ictus aerei in Bagdatum ab Americanis die vicesimo mensis Martii anno bis millesimo tertio facti sunt.

Causa esse dicebatur, quod Iraquiani arma interneciva praepararent, quae tamen nusquam repertae sunt. Conflictus sanguinei tertio die anniversario continuabantur. Gratia, qua praesidens Bush antea valebat, apud Americanos corruit.

Ille autem se bonam de re Iraquiana spem habere affirmavit, cum die belli anniversario Clevelandiae orationem habuit: "Saddamum Hussein", inquit, "ex potestate expellere iustum fuit. Si bellum in Iraquia non gereremus, in nostra terra gerendum esset". Addidit democratiam ad hostem profligandum optimam viam esse, sed quaerentibus, an bellum in Iraquia civile esset, non respondit. Ex rebus Iraquianis ad Iraniam transgressus praesidens explicavit ambitiones nucleares Iraniae et Americanis et paci orbis terrarum imminere. "Si necesse erit", inquit, "socios nostros Israelianos vel vi defendemus".



Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)