Pecus volatile intus tenendum
10.03.2006
Ministerium agriculturae et silviculturae Finnorum decrevit, ut pecus volatile usque ad finem mensis Mai intus teneretur, ne morbum aviarium caperet.

Veri simile enim est virus H5N1 etiam in aves in Finniam primo vere migrantes transiturum esse, quamquam nullus morbi casus adhuc repertus est.

Decretum ministerii ad trecenta municipia spectat, in quibus periculum contagionis maius est quam alibi propterea, quod elevatio volatilium est frequens aut aves aquatiles migrantes in illis congregantur.

Interdictio ad omne genus volatilium pertinet, sed elevationem biologicam gallinarum maxime afficit.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

On the Greek side, we have Akropolis World News: China agrees to rural reform - "Da Vinci" author says he is astounded at allegations