10.03.2006
Commissio investigatoria parlamenti Italici credit moderatores Unionis Sovieticae caedem summi pontificis Ioannis Pauli II anno millesimo nongentesimo octogesimo primo molitos esse, quia papa, qui illo tempore motum Solidaritatis Poloniae patriae suae fortiter confirmaret, periculum imperio Sovietico imminens ab illis haberetur.
Mehmet Ali Agca, natione Turcus, contra papam in platea Petriana mense Maio sclopetavit, sed causa, qua impulsus id fecit, adhuc latet. Iam diu praesumitur eum consuetudines cum servitio secreto Bulgariae habuisse, illud autem ex Unione Sovietica mandatum pontificis occidendi accepisse.
Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)
For more news in Latin, Ephemeris ... latest headline: Milosevic cordis ictu periisse (re vera?)
... while on the Greek side, we have Akropolis World News: Smoking ban: Life without shisha - Milosevic dies in prison