Leones in Africa interituri
02.03.2006

Nisi quid remedii quam primum inventum erit, leones proximo decennio in Africa omnino exstirpabuntur.

Sunday Times, acta Africae Meridianae, rettulerunt numerum leonum ex ducentis milibus in triginta milia proximis viginti annis deminutum esse.

Quod factum esse imprimis in Angola, Sambia, Zimbabuia, Botsuana. Exempli gratia ex centum tribus catulis leoninis, natis his sex annis apud fauces Okavango fluminis Botsuanae, hodie tantum decem superstites restare dicuntur.

Numerus leonum deminuitur morbis atque variis hominum actionibus et conflictationibus, quibus spatium vivendi animalium coartatur et circumscribitur.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, there's Ephemeris : Sodalem Milosevic manu suapte sibi mortem conscivisse