27.01.2006
Hodie ducenti quinquaginta anni acti sunt ex eo die, quo Wolfgangus Amadeus Mozart, celeberrimus musicographus Austriacus, Salisburgi natus est.
Dies anniversarius in tota Austria sed praesertim in urbe eius natali et Vindobonae, ubi Mozart musicographus aulicus imperatoris nominatus est, concentibus et expositionibus celebratur.
Mozart, qui inter summa ingenia musicalia numeratur, in tanta paupertate decessit, ut in fossa communi sepeliretur. Radiophonia Finnica musicam Mozartianam per sedecim horas continuas hodie emittit.
Illa emissio pars est programmatis internationalis viginti quattuor horarum, quod eodem tempore ex aliis viginti quinque terris emittitur.
Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)