Nuntii Latini:

Electiones praesidentiales
27.01.2006

In Portugallia praesidens creatus est Anibal Cavaco Silva, qui post conversionem rerum anni millesimi nongentesimi septuagesimi quarti est primus praesidens factionis dextrae.

In Bolivia autem Evo Morales, primus praesidens ex populo indigena oriundus, munus suscepit. Apud Finnos altera suffragia comitiorum praesidentialium die Dominico (29.1.) fient.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, be sure to check out Ephemeris ... latest headline: Ioannem Rau virum praesidialem Germanum mortuum esse

Akropolis World News in Classical Greek has also been updated ... latest headlines: Israel's Prime Minister will not talk with Hamas - 20 years later, families remember Challenger