20.01.2006
Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae nuper electa, iter statale in Civitates Americae Unitas suscepit, ut relationes politicas cum Americanis intercedentes meliores redderet.
Eo cum venisset, in Aedibus Albis cum praesidente George Bush arbitris remotis per unam fere horam de variis rebus colloquebatur.
Sermone finito ambo moderatores diurnariis confirmabant se et capaces et paratos ad cooperandum esse. Quae quamvis ita essent, tamen dissentire videbantur, quid de ergastulo Guantanamo faciendum esset.
Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)