Snellman ante CC annos natus
20.01.2006

Hoc anno ducenti anni acti sunt, cum Ioannes Guillelmus Snellman, qui philosophus Finniae nationalis appellari solet, natus est.

Haud mirum est memoriam eius bisaecularem apud nos multis sollemnitatibus per totum annum celebrari, si respicias, quantam vim ille vir ad historiam Finnorum habuerit.

Die Martis in Bibliotheca Finniae nationali expositio inaugurata est, quae inscribitur ?Ioannes Guillelmus Snellman ? cogitator Europaeus?. Proximo autumno haec eadem monstratio Berolinum transferetur in Instituto Germanico Finlandiae aperienda.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, be sure to check out Ephemeris ... latest headline: Pontificiam Cohortem Helveticam quigentesimum annum ab ea condita celebrare ...