Morbus aviarius in Turcia vagatur
13.01.2006

Grippa aviaria, quam efficit virus, cui nomen H5N1 (ha, quinque, en, unum), in Turcia vagatur.

Numerus hominum affectorum in dies crescit et casus morbi iam in quindecim ex una et octoginta provinciis Turciae occurrerunt.

Primae contagiones hominum anno ineunte in partibus Turciae orientalibus confirmatae sunt. Ibi enim gallinae contagionem ab avibus ex oriente commeantibus ceperant.

In homines morbus ex contactu gallinarum transiit, sed nullus casus est repertus, in quo contagio inter homines facta esset. Unio Europaea importationem plumarum, quae non sunt tractatae, ex terris Turciae orientali vicinis vetuit. Interdictio importationis spectat ad Armeniam, Azerbaidzaniam, Georgiam, Iraniam, Iraquiam Syriamque.

Turci ad morbum coercendum de lege ferenda deliberant, qua educatio altilium foris vetetur. Id enim causa principalis habetur, quae efficit, ut anseres gallinaeque morbo aviario per aves migratorias contaminentur.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, be sure to check out Ephemeris ... latest headline: Battutricem sectionis cosmeticae causâ esse dimissam