05.01.2006
Anno vergente praesidium Unionis Europaeae ex Britannia in Austriam ad sex menses translatum est.
Res inter praesidium Austriae principales sunt lex fundamentalis, oeconomia, amplificatio Unionis. Colloquia de Turcia in Unionem asciscenda continuabuntur et de Bulgaria et Romania in societatem comprobandis constituetur.
Mense Iulio, cum praesidium in Finniam translatum erit, Finni operam dabunt, ut securitas, incrementum oeconomicum, facultates laborandi, iustitia socialis prosperitasque tam hominum quam naturae circumiacentis promoveantur.
Sicut Finnis anno undebismillesimo praesidentibus, ita etiam inter alterum praesidium Finnicum Conspectus rerum Europaearum Latinus ex Finnia septimanatim interretialiter transmittetur.
Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)
The daily online Latin newspaper Ephemeris has also been updated ... latest headline: Ali Agca liberandum esse